monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5 > XVIII. DOMITIANO ET VVILIAE THEODERICUS REX. (a 507/511) > 8 > sectio 25 > Iudices, 7 > csg48.372 > 12 > csg51.251 > 3
Cassiodorus, Historia Eccl., 5, II. Quid Athanasius in satisfactione suae fugae retulerit. <<<     >>> IV. Quemadmodum Britannio sit privatus imperio.

Cassiodorus, 5, CAPUT III. Quid Athanasius rursus de gestis Georgii in libro de fuga sua retulerit.

1 Quae etiam Georgius eodem tempore in Alexandria gesserit, ipsius Athanasii, qui haec passus est voce narremus. In libro enim quem de fuga sua scripsit, haec ait: Igitur in Alexandria surrexerunt denuo nos quaerentes occidere. Et facta sunt novissima peiora prioribus [Matth. XII, 45]. Repente namque milites circumdantes ecclesiam, pro orationibus praelia celebrabant. Ingrediente namque Quadragesima Georgius ex Cappadocia ab eis missus, auxit mala quae illorum calliditate didicerat.
2 Post septimanam itaque Paschae, virgines mittebantur in carcerem, episcopi vincti a militibus ducebantur, orphanorum et viduarum domus abripiebantur, et invasiones in domibus agebantur, et noctibus Christiani deponebantur, obsignabantur domus, et fratres clericorum pro fratribus pericula sustinebant. Haec quidem pessima, sed graviora postea sunt praesumpta.
3 Septimana enim quae fuit post sanctam Pentecosten, populus ieiunans est egressus ad coemeterium orationis causa, eo quod omnes communionem Georgii declinarent. Sed hoc agnoscens ille nequissimus ipse concitavit Sebastianum ducem Manichaeum, qui cum multitudine militum armatorum, gladios evaginatos, arcus, sagittasque ferentium, facto impetu in ipso die dominico, super populum irruit; et paucos orantes inveniens, cum iam plurimi discessissent, talia gessit qualia ab eis decebat impleri.
4 Incendio namque facto, statuens virgines secus ignem, cogebat eas ut se profiterentur Arianas. Cumque eas cerneret esse victrices, et de igne nullo modo cogitare, sic earum vultus laceravit, ut vix agnosci post tempora potuissent. Tenens autem et quadraginta [ms. Lyr., quadringentos] viros tormento noviore discerpsit.
5 Sectis namque de palma virgis et habentibus suos aculeos, eorum dorsa ita verberibus laceravit, ut quidam eorum saepius a medicis incisi sint propter spinas quae eorum dorsis inhaerebant; alii vero, dum non ferrent tormenta, mortui sint. Eos autem qui vivere potuerunt, et quamdam virginem exsilio deportavit in maximam Oasim [ed., Stasim]. Corpora vero mortuorum primo quidem reddi non passus est, sed celavit, insepulta relinquens ea, ut quasi tanta crudelitas latere videretur. Hoc autem agunt qui mentis errore desipiunt. Nam cum parentes mortuorum gauderent equidem propter confessionem, flerent autem propter corpora defunctorum, potius eorum impietatis iudicia personabant. Post haec autem ex Aegypto atque Libyis exsilio deportaverunt episcopos Ammonium Muium, Gaium, Philonem, Hermen, Plenium, Psenosirim, Nilamonem, Agathonem, Anagamphum, Ammonium, Marcum, Dracontium, Adelphium, Athenodorum et presbyteros Hieracem et Dioscorum; et sic eos acerbissime per itinera compulerunt, ut quidam eorum in ipsis itineribus, alii vero per exsilia morerentur. Fugaverunt autem episcopos plus quam triginta, habentes studium secundum Achab, ut, si possent, amputarent penitus veritatem. [SOCRATES, lib. II, cap. 23. Edit. Christ. Vales. cap. 28, p. 118.]
6 Super haec igitur Athanasius etiam consolatorios libros virginibus illis scripsit quae crudelissimas pertulerunt passiones, dicens inter haec: Propterea nemo vestrum sit tristis, licet et sepulturam vobis denegent impii et prohibeant vos efferri. Nam usque ad hoc nequitia pervenit Arianorum, ut et portas clauderent, et circa sepulturarum loca, veluti daemones, residerent, ne quis sepeliretur fidelium dilectorum [ms. Lyr., electorum]. Haec ergo et his similia Georgius in Alexandria faciebat.
7 Sanctus autem Athanasius nullum locum munitum cautelae suae putabat, cum utique aut vivum eum deduci, aut mortuum decollari, et caput eius imperator sibi iussisset afferri. Pro qua re etiam praemium maximum compromisit huiusmodi aliquid nuntianti. [THEODORETUS, lib. II, cap. 14, p. 90.]
Cassiodorus HOME

bav823.156 bav824.117 bnf1603.77

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik